monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 112, 14
Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem. Hic facta est conclusio superiorum sensuum, et descendentium pulchritudo verborum. Nam quod dixit: Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem: ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui, exponit ubi hoc fieri possit; scilicet in Ecclesia, quae ante adventum Sponsi sui sterilis fuerat; sed facta est mater laeta filiorum, quando praedicationibus apostolorum ex aqua et Spiritu sancto copiosos filios in toto orbe procreavit. Quondam fusca, nunc pulchra; quae per aquam fecundissimam parit, et virginitatem suam gloriosa integritate custodit. Ipsa fuit igitur sterilis, quam Dominus in domo sua habitare facit laetantem, de partu scilicet et numerositate sanctorum.