monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 112, 11
Et humilia respicit in coelo et in terra. Exponitur quod superius dictum est, qui in altis habitat. Ipse enim humilia respicit, ut fiant eius dono semper altissima. Illi enim supra piam humilitatem sedes est; ipsam visitat quae nihil in se sperans, sed de sola Domini largitate praesumit. Sed istam humilitatem in qualitate mentis accipe, non in positione terrarum. Sequitur enim, in coelo et in terra. Quae est in coelo humilitas, nisi illa scilicet in qua humilitate sua sancti angeli placuerunt? Virtutes omnes coelorum ipsa laude praecelsae sunt; et quidquid fideliter humile fuerit, ibi Dei sedes et aeterna potentia reperitur. In terra enim quod dicit, significat sanctos viros, de quibus scriptum est: Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem verba mea ? Sic in coelo et in terra humilitas Deo placita reperitur, sicut superbia probatur exosa, per quam diabolus cecidit, per quam homines in tartari penetrale merguntur. Erubescant elati, et seipsos accepta ratione convincant. Ubi credant locum habere superbiam, cum coelum et terram ab humilitate videant occupata?