monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.117 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 112, 10
Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat? Venit ad secundam partem, in qua iam ipse laudes dominicas ex factis eius laetus exsolvit. Dum quis dicitur, nemo alius significatur, quam qui tantum propria potentiae suae maiestate glorietur. Qui in altis habitat, id est, in excelsis creaturis suis, quas ipse magnas facit, cum in eis habitare dignatur; ut sunt angeli boni, sancti eius, et reliquae potestates, quae praesentiae ipsius dignitate grandescunt. Sed ne putares istam amplitudinem humilia velle despicere, vide quid sequitur.