monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 112, 6
Laudate, pueri, Dominum; laudate nomen Domini. Constat hoc nomen simplicibus et purissimis dari, quando et ipse Dominus puer vocatur, sicut est illud: Puer natus est nobis . Istam siquidem aetatem pro innocentia sua a Domino con stat electam; dicit enim discipulis suis: Sinite parvulos venire ad me, talium est enim regnum coelorum . Merito ergo hos propheta commonet laudes Domino debere cantare, qui corde puro ad eas videntur accedere. Non enim hic aetas est electa, sed puritas. Respice quoque in hac repetitione quamdam esse distantiam. Dominum laudat, qui se probabili actione commendat: Nomen Domini idem laudat, qui virtutes eius sancta praedicatione concelebrat.