monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 111, 17
Quam pulchre alphabeto descendente beatus iste descriptus est, ut simul facta eius narrarentur et praemia! Quis se videre non credat quae sancta veritas pollicetur? Sed ipse nos faciat accipere, quod iam concessit audire. Hoc enim alphabetum, quo carmen istud impletum est, ad perfectionem sapientiae pertinere non dubium est, per quod et divinarum rerum intellectus agnoscitur, et imperitiae culpa declinatur. Sic constat psalmos diversa suavitate variatos, ut humana imbecillitas discendi non possit sustinere fastidia.