monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 111, 15
RES, SIN, TAU. Peccator videbit, et irascetur; dentibus suis fremet et tabescet: desiderium peccatorum peribit. Postquam beati definitionem dixit et praemia, in tertia parte peccatorum notavit invidiam. Quae figura dicitur paradigma, quoties beatorum hortamur bonis, malorum autem deterremur exemplis. Hoc enim schema in his psalmis omnibus invenitur, qui loquuntur de institutione beatorum; quamvis et alibi interdum reperiatur aptatum; sicut et in primo psalmo constat effectum. Irascetur, dixit, scilicet sibi, qui noluerunt a pravitate suspendi. Videbant enim se praesumpsisse quondam de gloria caduca, de potestate fugitiva, et alios beatitudinem accipere, quae nescit aliquando desinere; ira iusta, indignatio vera, sed non proficua temporibus ultionis. Potuerant enim ibi non indignari, si hic suis vitiis redderentur infensi. Sequitur, dentibus suis fremet et tabescet. Peccator et invidus in sua fluctuans malignitate describitur: iracundiae quidem suae retinens malum, sed nulli ultra nociturus. Hic enim impie commovebatur, ut alterum laederet: ibi iuste sibi irascitur, quoniam pro sua malignitate punitur. Sic et Isaias ait: Non est pax impiis, dicit Dominus . Nam fremitus eius hoc agit ut tabescat; impetus ut deficiat; se iam dentibus suis mordet, se proprio dolore castigat, exigens a se cruciatus quos hic sustinere cogebat innoxios. Adiecit, desiderium peccatorum peribit; scilicet quia sicut illic vota beatorum in regno Domini plantata florebunt, ita peccatorum desideria succisa marcescent.