monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 111, 14
PHE, SADE, COPH. Dispersit, dedit pauperibus: iustitia eius manet in saeculum saeculi; cornu eius exaltabitur in gloria. Haec sententia ad illud praeceptum dominicum pertinet: Si vis esse perfectus, vende omnia tua; et da pauperibus; et veni, sequere me . Ipsa est dispersio quae feliciter congregat; ipsa erogatio quae coelorum regna mercatur. Haec qui fecerit iustitiam operatur, quia Domini praecepta complevit; et in hoc ille semper manet, quoniam ab illo auctore aeterna recipit dona, qui condidit saecula. Sequitur, cornu eius exaltabitur in gloria. Cornu pro potestate poni saepe iam dictum est, sicut Daniel propheta testatur, dicens: Quatuor autem cornua, quatuor regna sunt . Quam necesse est illis ibi dari, qui hic videbantur pia humilitate prostrati! Hactenus de beatorum bonis locutus est: nunc psalmum de impiorum afflictione concludit.