monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10 > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 111, 13
Vers. 8. SAMECH, AIN. Confirmatum est cor eius; non commovebitur donec videat inimicos suos. Quia paratum fuerat cor beati sperare in Domino, consequenter adiunctum est, confirmatum est cor eius. Omnia enim caduca contemnit, qui illa fuerit delectatione completus. Confirmatur ergo cor iusti, cum nulla saeculi felicitate mollescit; et peccatorum hic respiciens potentiam, exspectat potius eorum ruinam. In hoc enim mundo inimicos patitur potentes videre, ut ibi eos possit humiliatos aspicere. Sed cum hic videamus inimicos nostros esse carnales, qui nobiscum aliqua adversitate confligunt, spirituales vult intelligi nequitias, quas hic penitus non videmus, sed in illa nos certum est iudicatione cognoscere. Et cum dicit, donec videat inimicos suos, subaudiendum est, humiliatos atque contritos. O dispositio sancta Creatoris, qui tunc eos fractos facit videri, cum possint esse derisui, non timori!