monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 111, 12
Vers. 7. MEM, NUN. Ab auditu mato non timebit: paratum est cor eius sperare in Domino. Illum auditum malum dicit, quem audituri sunt impii: Ite in ignem aeternum , et reliqua. Malus enim illis videtur qui iusta severitate plectendi sunt: quia fas dici non est, nisi iustum Domini semper esse iudicium. Et ne solum beatos putares poenas noxias non timere, sequitur, paratum cor eius sperare in Domino, ut promissa ipsius percipiant, qui saeculi illecebras eius iuvamine calcaverunt; quibus ipse dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Ibidem, 34). Cor autem positum est pro rectae mentis affectu, quod sine aliqua cunctatione promissa novit expetere.