monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6436.42 > ubk8°Ms.theol.5.15 > sectio 1 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 111, 11
CAPH, LAMED. Quia in saeculum non commovebitur: in memoria aeterna erit iustus. Reddit causam quare vir iustus disponat sermones suos in iudicio; scilicet quia in saeculum non commovebitur, id est, a gloria Domini nullatenus separabitur. Sequitur, in memoria aeterna erit iustus. In memoria utique aeterna erit iustus, quia vocatur ad praemium. Impiis enim dicitur: Non novi vos . Quapropter sicut illi qui deputantur ad poenam de mente perhibentur excedere, ita isti propter beatitudinem percipiendam in memoria dicuntur Domini permanere.