monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 111, 10
TETH, IOD. Iucundus homo qui miseretur et commodat; disponet sermones suos in iudicio. Iucundum dicit non tam hominibus acceptum quam Deo gratum. Qui miseretur, id est, qui egentibus donat. Commodat vero, qui recepturus aliquid in hoc mundo sperantibus in necessitate mutuatur, sicut dicit in Evangelio: Omni petenti te da, et volenti mutuari abs te, ne prohibeas eum : quia et haec non minima merces est ad praesens eruere periclitantem, et fideliter recipere solam praestitae pecuniae quantitatem. Potest autem intelligi, ut hoc quod miseretur, id est quod pauperibus donat, commodare videatur, quando dat homo temporalia, recepturus aeterna. Sed licet utraque ad manuales videantur operas pertinere, tamen non solum de pecunia miserendum dicit pauperi, aut sperantibus commodandum, sed de omni beneficio quo indigere cognoscitur destitutus. Unde impigri debemus facere omne quod potest alteri subvenire. Sequitur, Disponet sermones suos in iudicio. Dispositio sermonum ordinem significat imperturbatum atque tranquillum, qui probabili ratione narratur. Venienti quippe Patrifamilias dicendum est: Domine, quinque talenta dedisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum . Ipse ergo disponit in iudicio sermones suos, qui se Domini dona geminasse probaverit; non ut ille qui suffossum talentum cautela sterili et noxia parcitate servavit. Quod potest etiam et ad illum pertinere qui divinas Scripturas munere Domini perscrutatus, aut infructuosa taciturnitate retinet, aut pia voluntate disseminat.