monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 111, 9
ZAIM, HETH. Exortum est in tenebris lumen rectis corde; misericors, et miserator, et iustus Dominus. Venit ad admonitionem secundam, in qua Domini primus significatur adventus, qui confitentes beatos fecit, et superbos pro sua iniquitate damnavit. Sed iste adventus Domini mirabili proprietate describitur. Venit enim lux quae superat omnem lucem; et ut gratior esset, adiecit, in tenebris, non istas quas solis facit absentia; sed quae peccatorum magis praesentia tenebrescunt. Intus sunt enim in corde istae tenebrae, ubi sol mundanus non possit accedere, quas illud lumen expellit, quod mortem vicit, et delicta contrivit. Sed cum rectis corde dicitur, perversi ab isto lumine separantur. Sequitur, misericors, et miserator, et iustus Dominus. Pauca sunt quidem verba, sed omnium creaturarum rationabilium actus implexantia. Nam qui confitentur, habent misericordem ; qui contemnunt iustum sine dubio sustinebunt .