monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 111, 8
HE, VAU. Gloria et divitiae in domo eius, et iustitia eius manet in saeculum saeculi. Adhuc in bonis beati praemissa descriptio perseverat. Beati domus est mentis secretum, ubi divitias sanctas et gloriam perpetuam reponit quisquis Domini praecepta impleverit. Sed illa gloria non habet finem; illae divitiae non maligna subreptione dispereunt, sed de Domini mandatis veniunt; unde quidquid acquiritur, perenni integritate servatur. Denique sic sequitur, et iustitia eius manet in saeculum saeculi. Iustitia quidem hominis dicitur, sed quae, Deo largiente, praestatur. Nam cum sit nomen generale, advertitur tamen propria, cum divina dispensatione ad unumquemque hominem res concessa pervenerit. Et ne aliquis se temporaliter existimaret fieri beatum, addidit, manet in saeculum saeculi. Hactenus beati illius bona narrata sunt; nunc unde fieri possit beatus edicitur: ne tantum desiderium movisse, non etiam et causam docuisse videretur.