monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 111, 7
GIMEL, DALETH. Potens in terra erit semen eius; generatio rectorum benedicetur. Iam illius beati quem superius dixit, praemia describuntur. Sed cum ipse praedicit humiles sibi esse gratissimos, ita ut iusti eius pauperes dicantur, quaeramus in qua terra potentes dicantur effici, qui hic probantur esse derisui. In illa scilicet qua cum Domino regnaturi sunt sancti, ubi non divitiae humanae, nec honores temporales faciunt potentes, sed contemplatio Domini et sine fine laudatio. Ipsa revera est potentia cui non succedit infirmitas; sed quod esse meruerit, aeterna felicitate custodit. Semen opera significat bonarum rerum, quae in hoc saeculo velut semina iaciuntur, ut fructus futurae messis adolescat. Generatio autem rectorum bene dicitur, non ista carnis, sed illa quae imitatione iustorum per similitudines operum noscitur esse propagata. Unde et diabolus peccatores filios habere memoratur, quibus dictum est: Vos a patre diabolo estis .