monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 111, 6
Vers. 1. ALEPH, BETH. Beatus vir qui timet Dominum: in mandatis eius cupiet nimis. Diversis modis Beatus vir in medium deducitur: ne dissimulatione aliqua eius appetentia negligatur. Decet enim animo nos frequenter revolvere, unde probamur sub aeternitate gaudere. Sed cum beatitudo nulla sit sub timore mundano, qui potius miseros facit, manifestum est tamen nulla aeterna reperiri gaudia, nisi quae Domini fuerint timore praeparata. Ipso enim compellente, desideramus quod nos beatos possit efficere. Denique sic sequitur, in mandatis eius cupiet nimis; quod per timorem Domini certum est posse contingere, quando Dominum diligendo metuimus: ne nos a regno suo reddat extraneos. Beatus ergo qui timet Dominum, etc., species duodecimae definitionis Graece dicitur κατ᾽ ἔπαινον, Latine per laudem.