monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.69.107 > bsbClm6436.52 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 111, 2
Cum iam frequenter solum posuerit Alleluia, videamus adiectio ista nominum quid velit intelligi. Aggaeus et Zacharias prophetae fuerunt qui post transmigrationem Babyloniae sub Dario rege longo post tempore prophetaverunt quam ista sint cantata. Reversi enim in Ierusalem patriam suam, cum reparari templum viderent, laudes Domini magna exsultatione profuderunt. Ad quam similitudinem et hic psalmus integerrimi alphabeti litteris, quasi regulis aureis noscitur esse contextus; quem post absolutionem peccatorum perfectissima debeat Christianus alacritate cantare. Et memento quod institutor fidelium hic quartus est psalmus; ostendit enim post liberationem delictorum quanta sint bona fidelium, et quae sit retributio perfidorum.