monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 110, 17
Quam bene fidelissimus populus iste laetatus est! Fuit et nostrum gaudium audire gaudentem. Alacritas enim mentis augetur, quando alterius laetantis prolata verba suaviter hauriuntur. Sed nec hoc quoque putetur otiosum, quod post centesimum nonum psalmum haec exsultatio fidelium tali numero collocatur. Respice enim dulcedinem securitatemque canentium, et invenies hic imaginem illius praemii contributam, quam operariis in Evangelio Dominus pollicetur, quos ad laborem vineae vocationis suae muneribus invitavit. Ipse est enim denarius qui et mane et sero venientibus dabitur. Denarius, quoniam coronalis est; unus, quia finem penitus non habebit. Addita est huic psalmo et alphabeti decora perfectio, ut gratiae tantae exsultationis litterarum institutio iungeretur.