monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 110, 15
RES, SIN, TAU. Initium sapientiae timor Domini. Intellectus bonus omnibus facientibus eam . Laudatio eius manet in saeculum saeculi. Pulchre definitum est quid sit timor Domini; scilicet Initium sapientiae. Per hunc enim ad Dominum velut quibusdam ianuis introitur. Nam si metus eius iudicii nesciatur, conversionis medicina negligitur. Timeamus ulciscentem, ut mereamur Redemptoris gratiam reperire. Sequitur, intellectus bonus omnibus facientibus eam. Ne sapientiam putares humanam, quae incertis casibus nutat et fluctuat, dicit de ista coelesti sapientia: Intellectus bonus, id est verus atque salutaris, quem constat in illa non esse, de qua scriptum est: Sapientia huius mundi stultitia est apud Deum . Iste ergo intellectus qui in timore Domini probatur intentus, utilis atque fructuosus est: quoniam inde nascitur, quod ad perennem gloriam perducere videatur. Adiecit, laudatio eius manet in saeculum saeculi. Ecce intentio psalmi tota declarata est. Populus ille fidelis a diabolica pravitate liberatus, gratias agens Domino, sententiam religiosae mentis expressit; quod et hic facere debent qui devoti sunt, et in illa coelesti Ierusalem a beatis constat esse peragendum. Laudatio enim eius non clauditur termino, quia nec finem habere potest beneficium. Hic laudatur, quia peccatores liberat; ibi praedicatur, quia devotos coronat. Merito ergo Alleluia in titulo psalmus iste cognoscitur suscepisse, qui et a laude Domini fecit initium, et in eius laude finitus est.