monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.46 v > Matthaeus, 24 > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 110, 14
PHE, SADE, COPH. Redemptionem misit populo suo; mandavit in aeternum testamentum suum. Sanctum et terribile nomen eius. Hic enthymematicus syllogismus iam nobis frequentatus oboritur; cuius propositio est: Redemptionem misit populo suo, mandavit in aeternum testamentum suum. Sequitur exspectata conclusio: Sanctum est igitur et terribile nomen eius. Audiamus reliqua quae sequuntur. Perventum est ad ingressum tertium, in quo Dominum Salvatorem pronuntiat esse venturum, qui timendus, amandus et continua exsultatione laudandus est. Convenienter autem dicitur, Redemptionem misit, quoniam hoc videbantur indigere captivi. Sed tale pretium fuit quod tyrannus non sumeret, sed ille qui absolvebatur acciperet. Lucratus est captivus redemptionem suam, et ipse est magis inde ditatus qui tenebatur obnoxius. Sequitur, mandavit in aeternum testamentum suum. Mandare dicimus, absentibus verba per medias destinare personas. Quod factum constat, quando Testamentum Novum per apostolos atque evangelistas suos transmisit ad gentes. In aeternum autem recte dicitur, quia nullum illi aliud successurum significatur, sicut in Veteri Testamento constat effectum. Hoc est enim quod cuncta conclusit, quia plenitudinem suam, quae prius fuerat promissa, restituit. Merito ergo aeternum dicitur, quod nullo alio indigere cognoscitur. Addidit, Sanctum et terribile nomen eius. Sanctum pertinet ad incarnationem, sicut ipse dicit: Custodi animam meam, quoniam sanctus sum . Terribile ad omnipotentiam Deitatis excelsae, sicut in alio psalmo dicitur: Tu terribilis es, et quis resistet tibi ? Quae duo ad illud pertinent, ut amemus advocatum, iudicantem timere debeamus. Haec enim competenter utraque coniuncta sunt, ne nos aut solus amor negligentes reddat, aut tantum timor desperatos efficiat.