monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 110, 12
MEM, NUN. Opera manuum eius veritas et iudicium: fidelia omnia mandata eius. Pulcherrimis variisque sententiis in hoc et sequenti versu laudes Domini describuntur. Quae duodecima est species definitionis, quam Graeci κατ᾽ ἔπαινον, Latini per laudem dicunt. Opera quippe virtutis eius est, quando confitentibus parcit, et beatos ex impiis facit, deinde cum obstinatis poenas debitas reddit. Quapropter proprie dictum est, Opus eius veritas et iudicium. Veritas est enim cum fidelibus promissa restituit; iudicium, quod impiis comminatur: quoniam qui hic praecepta eius facere negligunt, ibi vindictam perpetuam sustinebunt. Sequitur, fidelia omnia mandata eius. Scriptum est: Serva mandata, et servabunt te . Fidelia vero sunt, quoniam nullo mendacio dicta variantur; sed absolute nos custodiunt, cum ea custodire Domini munere festinamus.