monumenta.ch > Hieronymus > bnfNAL1585.83 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 110, 11
CAPH, LAMED. Virtutem operum suorum annuntiavit populo suo, ut det illis haereditatem gentium. Hic est impleta sententia, quae tribus versibus continetur. Virtus operum fuit, quam dicit in Evangelio: Caeci vident, surdi audiunt, leprosi mundantur, mortui resurgunt: et beatus qui non fuerit scandalizatus in me . Annuntiavit, manifestam fecit, populo scilicet Christiano, quem redemit sanguine pretioso. Sed hoc illi prophetiae spiritu dicunt, qui ante adventum Domini in eum sancta fide crediderunt. Dedit autem eis haereditatem gentium, quando Ecclesiam catholicam de cunctis nationibus vivis lapidibus fabricavit. Ipsa est haereditas quae promissa est Abrahae: Multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli et sicut arenam quae est ad oram maris . Aperuit enim causam quare virtutem operum suorum annuntiabit populo suo; scilicet ut daret eis haereditatem gentium. Ipsa enim intentio fuit miraculorum ut crederent, et praemia compromissa credentes acciperent.