monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 110, 10
TETH, IOD. Escam dedit timentibus se; memor erit in saeculum testamenti sui. Quod dixit, Escam dedit timentibus se, significat utique spiritualem cibum. Quis enim escam communem putet fidelibus ad praemium datam, quae et peccatoribus passim cognoscitur attributa? Sed ut magis hoc de adventu Domini Salvatoris debuisses advertere, sequitur, memor erit in saeculum testamenti sui. Memor erit, humanitatis consuetudine dicitur, quia tunc quis aliquid in mente habuisse putatur, cum promissa compleverit. In saeculum aeternitatem significat, quia verba testamenti sui solidissima veritate custodit. Nam sicut promissus est in Veteri Testamento Dominus Salvator, ita in Novo advenire dignatus est, in quo esca data est timentibus eum, id est communicatio corporis et sanguinis sacri, quae est salus gentium et remissie peccatorum.