monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 110, 9
ZAIN, HETH. Memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus. Ad secundum venit ingressum, ubi ostendit esca coelesti fidelissimos pastos, id est adventu Domini utique Salvatoris Memoriam ergo fecit mirabilium suorum, quando plurima nova et inusitata monstravit. Tunc enim omnia Deum regere potuit evidenter adverti, quando visae sunt consuetudines rerum sacris iussionibus immutari. Convertere enim veraciter non potest ordines rerum, nisi qui eas et fecisse et administrare cognoscitur. Et ut ostenderet qui fecit memoriam mirabilium suorum, sequitur, misericors et miserator Dominus. Misericors naturam eius pietatis ostendit; miserator, tempus quo adventu suo misericordiam fecit, et humano generi larga pietate subvenit.