monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 110, 8
HE, VAU. Confessio et magnificentia opus eius, et iustitia eius manet in saeculum saeculi. Opera illa Domini, quae superius dixit, nunc iterum quemadmodum intelligantur exponit. Gloria enim et decor (sicut Pater Hieronymus transtulit) est opus eius: quoniam et laudabilia sunt nimis, et decora quae facit. Diximus enim Confessionem illam hic accipiendam, quae verbis praeconialibus explicatur. Sequitur, et iustitia eius manet in saeculum saeculi. Hic iustitiam Domini, sententiam futuri iudicii debemus advertere, quae omnino perpetua est. Iustitia quippe eius manet in saeculum saeculi, cum peccatoribus dixerit: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius . Iterumque iustitia eius manet in saeculum saeculi, quando fideles advocaverit, dicens; Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi (Ibidem, 34). Sic in utraque parte iustitia Domini perpetua et incommutabilis perseverat.