monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 110, 7
GIMEL, DALETH. Magna opera Domini; exquisita in omnes voluntates eius. Hinc iam enumerationes sincerissimae confessionis ingreditur, magnam immensitatem bonitatis ostendit. Quid enim magnificentius quam de impio facere iustum, de hoste filium, de captivo liberum? Ut in eis compleatur quod Apostolus dicit: Ubi autem abundavit peccatum, superabundavit et gratia . Exquisita, id est singularis, exacta, cui nihil potest simile reperiri. Permittit enim diabolum saevire, ut ex illius iniquitate sibi debeat fidelissimos invenire; no voque modo nascitur de afflictione gaudium, de persecutione temporali aeterna securitas. Et ne putares pro parte laudatum, adiecit, in omnes voluntates eius. Quidquid enim facit, eximie atque incomprehensibiliter operatur, sicut in Genesi scriptum est: Fecit Deus omnia valde bona . Sic illa investigabilis, illa inaestimabilis laus sub brevitate conclusa est.