monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 110, 6
Vers. 1. ALEPH, BETH. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio iustorum et congregatione. Confitebor (sicut saepe diximus) aequivocum nomen est, sed pro locorum diversitate suscipitur. Confitentur enim et qui peccata deplorant, item et qui Domino gratias referunt confitentur; sed illud in lacrymis, istud in gaudio est; illud in afflictione, istud in sancta mentis alacritate noscitur constitutum. Unde hic profusa laetitia exsultat populus fidelis, quamdam imaginem futuri saeculi designans, ubi voces istae continuae sunt, et laudes Domini devota mente concelebrantur. Nam ut sinceritatem suae intentionis ostendat, laudaturum se dicit eum toto cordis affectu, ut nihil cogitatio adversa subripiat, nec splendidam lucidamque mentem diabolica videantur fuscare praestigia. Sequitur, in consilio iustorum et congregatione. Si consilium iustorum et congregationem hic velis exquirere, omnino videtur difficile ut in hoc saeculo electos omnes in venias, ubi Ecclesia permixtione bonorum malorumque completa est. Sed qui hic toto corde confitentur, iam videntur in illa congregatione iustorum psallere, quam de cunctis gentibus in futurum manifestum est Dominum congregare. Et videamus quid nobis ista verba denuntient. Consilium iustorum est, quando beati cum Domino resurrectionis tempore iudicabunt, sicut in primo psalmo dictum est: Ideo non resurgunt impii in iudicio, neque peccatores in consilio iustorum . Hoc enim in Evangelio apostolis et sanctis suis specialiter Dominus compromisit, dicens: Sedebitis super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel . Congregatio vero significat totius Ecclesiae beatam coronam, de diversis mundi partibus adunatam.