monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 110, 4
Populus beatorum diversis mundi partibus aggregatus, primo ingressu psalmi confiteri se dicit Domino in congregatione iustorum, ubi est aeterna laus et sine fine praeconium. Continet autem haec pars praedicti alphabeti litteras sex. Secundo fideles eius dicit copioso munere satiatos, adventum Domini compromittens, ut haereditatem pollicitam avidissima intentione perquirant; in quo aliae decem litterae sunt digestae. Tertio redemptos asserit Christianos, et Testamentum Novum aeterna gratia consecratum. Ista vero residuas sex litteras recipiens, totum alphabetum decora perfectione complevit.