monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 110, 2
Quamvis hoc nomen laudis generale esse videatur, tamen ibi maxime apponitur, ubi magna exsultatione gaudetur. Laudat enim Dominum populus suus, qui a mundi clade liberatus, vitiorum nescit sustinere servitium. Quae laus futurae figuram noscitur portare laetitiae, ubi Dominus a fidelibus suis absque intermissione conspicitur et sine fine laudatur, sicut in alio psalmo legitur: Beati qui habitant in domo tua: in saecula saeculorum laudabunt te . Est etiam psalmus iste apud Hebraeos alphabeti ordine decoratus, qui per capita commatum sive divisionum primus cunctis litteris adnotatur: illos nobis iustos indicans, qui (divina gratia tribuente) perfectis virtutibus elucescunt. Nam sicut superiores psalmi alphabetodes quasdam litteras minus habentes, illos designant qui non adeo universis meritis repleti sunt, sed tamen in sancto concilio habitare noscuntur, ita et isti, completis litteris omnibus, excellentium merita videntur indicare iustorum. Est et alia causa, ut Pater Hilarius dicit (Prolog. in Psal.), positi huius alphabeti: Scimus parvulos et rudes per litteras erudiri, ut sapientiae praecepta conquirant; sic huiusmodi psalmi pueris et incipientibus dantur, ut primordia eorum quasi quibusdam elementis docentibus instruantur. Nam quamvis quosdam et sine litteris Scripturas divinas didicisse legerimus, facilior tamen res est Dei gratia fragilitati nostrae per litteras prudentiam discere, quam illud miraculum sustinere. Commonemur ergo per hoc sacramentum, quatenus pronissimi ad eruditionis studia festinemus: quando ut elementa meditari ac discere debeamus, ordo ipse ponitur litterarum.