monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 109, 15
Septimus quidem psalmus est quem de duabus naturis Domini Christi praedicatum esse memoravimus. Sed quoniam dicit Apostolus ad Timotheum scribens: Praedica verbum, insta opportune, importune: argue, exhortore, increpa cum omni patientia et doctrina ; velim vobiscum qui unam naturam in Christo Domino factam putatis adhuc miscere colloquia. Nobiscum certe creditis quod in utero Mariae semper Virginis Verbum caro factum est, et habitavit in nobis ; eumque in assumpta humanitate passum et sepultum, qui tertia die resurrexit a mortuis; visum deinde corporaliter apostolis ac credentibus sibi; ascendisse quoque in coelos cum carne qua resurrexit a mortuis, hactenus omnino praedicatis. Sed quid in posterum terrena sapitis, qui usque ad coelestia pervenistis? Ubi est ergo illa natura cum qua Dominus ascendit in coelos? Morte iam perire non potuit, testante Apostolo: Hoc scientes quod Christus resurgens a mortuis, iam non moritur, mors ei ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo . Quare diceret, vivit Deo, et non vivit Deus, si una facta est natura quae vivit? Sed est aliud, videlicet quod vivit Deo, utique quod mortuum est semel peccato. Audis denique, Sedet ad dexteram Patris, et dubitas eum retinere quod humanitati eius potest solummodo convenire? Permittite, quaesumus, spem salutis nostrae Christum Dominum semper dici, qui recte potest tali nomine nuncupari, cum in duabus naturis adunatis atque perfectis in gloria Patris permanet in saecula saeculorum. Nam si dicta vestra diligenti examinatione pensetis, quoties Iesum Christum unius esse naturae dicitis, toties eum filium sanctae Virginis abnegatis. Et videte unde iam vobis salus veniat, si a vobis Dominum Salvatorem perversitas confessionis abscidat.