monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 109, 13
De torrente in via bibet ; propterea exaltabit caput. Torrens fuit turbulenta persecutio Iudaeorum, de qua Dominus Christus bibit in via, id est in hac vita dum corpore pertulit. Sed dum in via dicitur, illata vis ostenditur, et velocissimus transitus indicatur, per quem itinerantes vehi solent ad aliam mansionem. Ipse est autem qui audivit, Sede a dextris meis; ipse est cui dicitur, Tu es Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech; ipse qui conquassat capita peccatorum; cui propter meritum gloriosae passionis datum est nomen quod est super omne nomen, ut in nomine eius omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum . Audis passum, pagane vel Iudaee, lege et ipsum esse futurum iudicem, ut contremiscas omnipotentem Deum, qui hominem iudicas negligendum.