monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 109, 12
Iudicabit in nationibus, implebit ruinas, conquassabit capita multa in terra copiosa. Proprietates intuere verborum. Reges confringendos in superiore versu dixit propter superbiam tyrannicam, nunc populos iudicari perhibet propter peccata communia; utrique tamen a suis intentionibus feliciter cadunt, dum a priore malignitate bono proposito conversionis abscedunt. Et considera quomodo hic dicitur, iudicare ut impleat ruinas. Implet enim ruinas, quando de cordibus humanis facit peccata corruere, delictaque noxia emendatione saluberrima disperire. Quod per illud exemplum potest intelligi, ubi ait: Destrues eos, et non aedificabis eos ; quod utique non diceretur, nisi destruerentur aliqui prosperius innovandi. Sequitur, conquassabit capita multa in terra copiosa. Capita illorum utique qui caput non habent Christum; nam qui diabolum diversis sequuntur erroribus, cum fuerint correcti, capite suo sine dubitatione quassantur. Caput vero dicitur sublime atque honorabile culmen corporis nostri, appellatum a capiendo, quod sensus nostros capiat universos, id est visum, auditum, gustum, olfactum, tactum, quod utique alia membra nostra excepto tactu non capiunt. Et ideo caput nostrum recte possumus dicere, quem decernimus sequi. Terram vero copiosam dicit, quae peccatores abundantes enutrit, quasi messem germenque vitiorum.