monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 109, 11
Dominus a dextris tuis: confregit in die irae suae reges. Quod Pater dicitur fecisse, hoc et Filium, hoc et Spiritum sanctum sine dubio constat operatum. Illud autem movere potest, cum in psalmi huius initio Pater dixerit Filio: Sede a dextris meis; nunc iterum propheta dicit a dextris Filii Patris operatam fuisse virtutem. Quod ideo dictum est, ut cum haec vicissitudo aequalis ponitur, maius hic aut minus aliquid nullo modo sentiatur. Reges confregit, illos significat de quibus secundus psalmus ait: Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius . Hos confregit, quando superbiam eorum omnipotentiae suae virtute prostravit: quia nisi fuissent confracti, in malitiae suae utique noxio rigore constiterant.