monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 109, 10
Iuravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Hic iterum propheta (sicut dictum est) promissionem memorat Patris. Iuravit enim Filio, sed iam Christo, qui ex Maria Virgine natus est. Nam soli Verbo quid potuit promittere, qui omnia cum ipso semper noscitur possidere? Iurare est enim aliquid firmum sub attestatione promittere. Et cui melius convenire poterit, nisi illi qui sermonis sui effectum divina potestate complevit? sicut Apostolus dicit in Epistola quae scribitur ad Hebraeos: Ut ostenderet Deus pollicitationis haeredibus immobilitatem consilii sui, interposuit iusiurandum, ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam . Hinc est (sicut iam dictum est) quod homines iurare merito prohibentur, dum quod efficere nequeunt, temerarie sub Dei attestatione promittunt. Iurat autem per se Deus, sicut Abrahae promisit: Vivo ego, dicit Dominus: quoniam audisti vocem meam, et non pepercisti filio tuo unico propter me: nisi benedicens benedicam te , etc. Nec poenitebit eum, utique, quoniam de tali ac tanta dispensatione cuncta gavisa sunt. Legis etiam, Poenitet me fecisse hominem , quando ante diluvii adventum corda mortalium demerserant in gurgitem peccatorum. Hoc autem dicitur pro humanitatis consuetudine, cui aliter res quam videbatur sperare succedit. Sequitur, tu es Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Hoc etiam propheta promisisse Filio commemorat Patrem. Cui enim potest veraciter et evidenter aptari, nisi Domino Salvatori, qui corpus et sanguinem suum in panis ac vini erogatione salutariter consecravit? sicut ipse in Evangelio dicit: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam aeternam . Sed in ista carne ac sanguine nil cruentum, nil corruptibile mens humana concipiat: ne (sicut dicit Apostolus) Qui enim corpus Domini indigne manducat, iudicium sibi manducat ; sed vivificatricem substantiam atque salutarem, et ipsius Verbi propriam factam, per quam peccatorum remissio et aeternae vitae dona praestantur. Quem ordinem per mysticam similitudinem Melchisedech iustissimus rex instituit, quando Domino panis et vini fructus obtulit. Constat enim pecudum victimas periisse, quae fuerunt ordinis Aaron et Melchisedech manere potius institutum, quod toto orbe in sacramentorum erogatione celebratur; quod adhuc Iudaei non intelligunt obstinati, cum eorum et sacerdos et sacrificia de medio probentur ablata. Sacerdos autem praecipue dicitur Christus, qui semel se pro nobis obtulit immolandum, de quo dicit Apostolus: Talis enim decebat, ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior coelis factus . Quem sensum mirabiliter et evidenter exsequitur. In aeternum vero cum dicitur, ipse significatur Dominus Christus, qui permanet in gloria sempiterna.