monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 109, 9
Ex utero ante luciferum genui te. Postquam dixit in splendoribus sanctorum Filium esse genitum, nunc de eius sancta generatione dicturus est, quae, licet sit inenarrabilis, aliqua tamen commemoratione perstringitur. Narratio ineffabilis, intellectus incomprehensibilis, cogitatio supra omnium creaturarum vires, quae angelorum quoque superat sensum; et tamen nobis se, prout capere potuissemus, indulgens. Deus enim aeternus atque incommutabilis in sua natura permanens, dignatus est assumere humanitatem nostram, ut veterem hominem innovaret, ut de mortali faceret immortalem, de peccatore iustum, de alienato sui regni iuberet esse participem: ne imaginem suam in confitentibus pateretur perire pius, quam annihilare voluit crudelis inimicus. Nunc ad versus istius exponenda verba veniamus. Dicit enim Pater ad Filium: Ex utero genui te, id est ex arcano substantiae meae, ex ipsa scilicet deitate, totum ex toto, omnipotentem de omnipotente, lumen ex lumine, summum ex summo, quod nulla investigatio, nullus sensus possit attingere. Nam quemadmodum valeat comprehendi, de qua scriptum est: Generationem autem eius quis enarrabit ? Mira brevitas, et sufficiens pro nostra infirmitate mensura: quia nec plus possumus capere, et hoc abunde sufficit utique credidisse. Ante luciferum cum dicit, immensitatem aeternitatis ostendit. Lucifer enim pro omnibus stellis ponitur, quasi a parte totum, qui diem significat esse venturum. Et ut ostenderet incomprehensibile nescio quid, dicit prius esse genitum antequam illud existeret quod solet venturum diem saeculo nuntiare. Non enim potest principium eius comprehendi, a quo cuncta creata sunt. Nunc ad tertiae partis veniamus initium, in qua iterum propheta reloquitur.