monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 109, 8
Vers. 3. Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum. Venit ad secundum caput, ubi per hos duos versus verba Patris accipienda sunt, ut fas fuit de generatione Filii sancta locuturus. Nam ut coaeternitatem evidenter ostenderet, dicit omnipotens Pater de omnipotente Filio suo: Tecum principium in die virtutis tuae. Nam et ipse Pater principium est, ut est illud: In principio erat Verbum . Ibi enim Patrem designat esse principium ubi erat Verbum. Filius quoque in Evangelio principium declaratur, dum ait: Ego sum principium, propter quod et loquor vobis . Verum non duo principia, sed sicut unus Deus, ita et unum constat esse principium. Hoc etiam et de Spiritu sancto constat sine dubio sentiendum. Nam cum de principio loqueretur, subiunxit: Et Spiritus Dei superferebatur super aquas . Sed hic sancti, quemadmodum sit principium, in principio nequeunt intueri. Nam cum Filium videret Philippus, dixit: Ostende nobis Patrem. Quibus ait Integritas: Qui me videt, videt et Patrem . Tunc enim, quando per gratiam Domini plenissimo coeperint splendore radiari, vident principium Christum in principio esse Patre cum sancto Spiritu. Quapropter perfidia desinat Ariana consurgere. Ideo enim principium Pater et Filius dicitur, ut eorum coaeternitas declaretur; nam si esset tempus quando non erat Filius, solus Pater dici potuit esse principium. Sequitur, in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum. Respice singula verba quam vim habeant, quem honorem. In die significat aeternitatem, ubi unus est dies, ubi iam a beatis claritas et virtus divina conspicitur, de quo scriptum est: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt . Et de impiis legitur: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei . Omnes enim videbunt Filium hominis iudicare vivos et mortuos, sed deitatem ipsius soli beatissimi contuentur. Ubi sunt illi qui etiam nunc duas naturas in Christo Domino minime confitentur? Peccator videt humanitatem, beatus conspicit simul et deitatem. Quod si una esset (ut confingunt) natura, non poterant peccatores carnem quam compunxerunt in resurrectione solam respicere, et deitatem ipsius pariter non videre. Splendores autem sanctorum sunt, quando in resurrectione lucebunt sicut angeli Dei, et ita purificati atque perspicui erunt, ut illam maiestatem queant cordis oculis intueri. Illud enim lumen nisi in melius immutati videre non possunt, sicut dicit Apostolus: Omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur .