monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 109, 7
Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion, et dominaberis in medio inimicorum tuorum. Et hunc versum propheta loquitur ex persona sua, laudem in eo offerens Domino Christo. Virga virtutis est sceptrum regiae potestatis, qua sustentantur fideles, affliguntur increduli, terrentur ingrati. Et ut ostenderet Filium cuiuslibet rei indigentiam non habere, tuae dixit, quia potestas illa deitatis suae propria atque aeterna est. Sed ut hoc manifestius possis advertere, addidit, hanc virgam emittet Dominus ex Sion, qui est utique omnipotens Pater. Dominus autem ex Sion dicitur, et Filius, sicut Isaias dicit: Quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Ierusalem . Audiat haereticus Patrem loqui de potestate et maiestate Filii. Quo iam dicente possit imbui, si nec ipsi credat auctori? Addidit, et domina beris in medio inimicorum tuorum. Exposuit emissa virtutis virga quid faciet, scilicet ut domineris in medio inimicorum tuorum. Considera clementissimum verbum, ut hic Christum supra inimicos dominari dixerit, non vindicare: quia tunc illis dominatur, quando ad ipsum delinquentium turba convertitur. Aliter enim dominatur fidelibus, aliter regnat ingratis: istos beneficiis et correctione educat, illos vindictae districtione percellit. In medio autem dixit, in anima, in praecordiis, ubi Dominus requiescit, emundatis sordibus utique peccatorum. Sive Christum dominari dicit in Ecclesia, quae est inter haereticorum ac superstitionum rabiem in isto saeculo constituta. Hactenus de natura deitatis et humanitatis eius propheta locutus est, nunc secundae partis discutiamus initium.