monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 109, 6
Dixit Dominus Domino me: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Congruum videtur primum figuram ponere, per quam initia huius psalmi intrinsecus possimus intendere. Idea figura est quae Latine dicitur species, per quam res invisibiles cernendae sensibus offeruntur. Ait enim: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis. Una deitas, una potestas, una aeternitas. Pater dicit ad Filium quod nec ille ore protulit, nec ille auribus intentis audivit. Vult enim Pater, et novit Filius; vult Filius, et novit Pater. Sed nec ipsa voluntas nobis comprehensibilis est, nec ipsa notio humanis sensibus potest apparere. Merito ergo ad nostram consuetudinem descensum est, quatenus imbecilla instrueretur humanitas, quando usque ad illam secretam integritatem hominum non poterat cogitatio pervenire. Dominus Domino. His nominibus aequalitas substantiae et virtutis potentia declaratur. Geminatio siquidem ista unius nominis et personas competenter expressit, et unam naturam deitatis evidenter ostendit. Nec moveat quod nonnunquam Iesus Christus ipse dicitur et Filius, ipse et Dominus David. Nam si causas discutias, utraque verissima sunt. Filius secundum carnis originem, sicut in initio Matthaei scriptum est: Liber generationis Iesu Christi, filii David ; et alibi clamabatur a caecis: Fili David, miserere nobis (Idem, XX, 30). Hic autem Dominus dicitur David, secundum deitatem qua creator est ipsius; quod etiam in hac nostra conversatione hodieque contingit, ut filius episcopus factus, patris sui pater vocetur, non nascendi ordine, sed honore. Illud enim quod natum est ex semine David sic honoratum, sic magnificatum est, ut esset idem et Dominus David et filius. Sequitur, Sede a dextris meis. Victori Filio et per sanctam incarnationem totius mundi triumphatori, post resurrectionis gloriam honorabilis consessus offertur, ut per hunc situm susceptae humanitatis gloria declaretur. Nam verbum hoc illud designat, ut Caput nostrum ad Patris cognosceretur dexteram collocatum: in qua parte ponendi sunt qui a perfidis Divinitatis munere segregantur, propter illud: Pater, volo ut ubi sum ego, ibi sint et hi mecum . Nam si naturam deitatis excogites, quem locum potest habere partis sinistrae vel dextrae qui omnia ubique plenissima maiestate complectitur? Nam quod dicit Filio dexteram datam, non ut maiorem quisquam credere debuisset, sed ne Ariani minorem (sicut praedicant) concepto scelere mentirentur. Adiecit, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Scabellum dictum est ab eo quod scandatur, id est ascendatur. Et considera quod hic donec, finitum pro infinito sit positum; quasi vero ad dexteram Patris non est ille sessurus, postquam inimici ipsius ut scabellum pedibus eius fuerint inclinati. Usus enim Scripturae divinae est verbum istud et pro brevi tempore dicere, et pro aeternitate depromere. Temporaliter, ut est illud Isaiae: Claude ostium tuum pusillum, donec transeat ira Domini . Donec autem et alibi, sicut hic, significat tempus aeternum; nam sic in centesimo vigesimo secundo psalmo dicturus est: Ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nobis . Et in Evangelio similiter dictum est de Ioseph: Non cognovit eam donec peperit filium suum primogenitum : quasi vero post partum eam cognoverit, quae virgo permansit. Hoc etiam suo loco repetita cura tractabimus; quod idioma, id est proprium, Scripturae divinae possumus nuncupare. Per pedes autem Domini stabilitas aeterna significatur, ubi ille tanquam vestigiis positis omnipotentiae suae virtute consistit. His pedibus constat esse subdendos, qui quotidie vitiorum contrarietate derelicta revertuntur ad Dominum, et tanquam scabellum pedibus, ita eius praedicationibus inclinantur. O beatum scamnum quod pedibus sanctis apponitur, supra omnia regna evehitur, cui subiectio tanta praestatur. Nam cum sedenti ad dexteram scabellum subditur, sine dubio de illis inimicis dicitur, qui conversi ad dexteram collocantur.