monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 109, 4
Sanctissimus propheta in secretum altissimae contemplationis evectus, in primo versu inaestimabilia verba refert, quae omnipotens Pater omnipotenti et coaeterno sibi Filio dixerit, naturam simul Deitatis et humanitatis ostendens. Nam cum pronuntiat, Dixit Dominus Domino meo, naturam eius deitatis ostendit. Cum subiungit, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum; et, Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion, et dominaberis in medio inimicorum tuorum, humanitatis eius substantia declaratur, quae potuit quod non habebat accipere. In secunda vero divisione inchoat Pater naturam eius divinitatis pro modulo nostrae capacitatis aliquatenus indicare. Dicit enim: Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum: ex utero ante luciferum genui te. Tertio loco propheta loquitur usque ad finem, formam iterum eius humanitatis ostendens, cum dicit: Iuravit Dominus, et non poenitebit eum, etc.; ut in his capitibus Verbum caro factum, quod est Dominus Christus, triplici illuminatione potuisset agnosci.