monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 109, 2
Verba quidem ista notissima sunt, quae velut pro scripto regali praenotata foribus affiguntur. Sed iste titulus non dicit: Lege et recede; sed, Lege et accede. Quapropter magnalia Domini veneranter intremus, quia omnino psalmus hic et de sacra incarnatione Domini, et de omnipotenti eius deitate plenissime breviterque dicturus est; ut in quibusdam locis simili altitudine vel decore, initio illius Evangelii eructatus esse videatur, ubi ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum . Quapropter (ut ita dixerim) est quidam sol fidei nostrae, speculum coelestis arcani, armarium sanctarum Scripturarum: ubi totum summatim dicitur quod utriusque Testamenti praedicatione narratur. Quapropter amando tenendus est, cuius dulcedo crescit ad meritum, quod et compendiosa brevitate colligitur. Nunc divisionem ipsius, quoniam est personarum varietate distinctus, audiamus intrepidi.