monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1 > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 108, 34
Induantur qui detrahunt mihi reverentia, et operiantur sicut diploide confusione sua. Hic quoniam populi interest credituri, oratio potius quam maledictio datur. Nam qui reverentia induitur, iam pene conversionis munere gratulatur; ut illum timeat Deum, quem prius credebat hominem esse temnendum. Diplois, duplex genus est pallii. Petit ergo ut utriusque legis intelligentia vestiantur, qui nunc utraque perfidia faciente nudati sunt. Confusio enim Iudaeorum est legem non intelligere, quae toties Salvatorem Dominum praecinuit advenire. Sive illud genus vult exprimere, quod solet in proverbiis dici; id est, confusionis duplici pallio vestiantur, dum ante Deum et homines erubescunt.