monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 108, 32
Ut sciant quia manus tua haec; et tu, Domine, fecisti eam. Ne sibi Iudaicus populus arrogaret potestate propria persecutum Dominum Salvatorem, per id quod passus est dicit ad Patrem: Sciant homines hanc dispensationem a te, Domine, fuisse praeparatam: ne applicent stulti viribus suis quod tu ad salutem mundi fieri magna pietate decrevisti. Ut sciant, dicit, persecutores, qui utique nesciebant. Ipso enim resurgente evidentissime cognoverunt: quia nisi Dominus permisisset fieri, nequaquam potuisset impleri. Sequitur, quia manus tua haec, id est potestas, et subaudiendum operata est.