monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 108, 30
Et ego factus sum opprobrium illis; viderunt me, et moverunt capita sua. Illa tangit quae plebs erat Iudaeorum sub detractione dictura, sicut ait in Evangelio: In Beelzebuth principe daemoniorum eiicit daemonia . Et alio loco: Nonne hic est filius Ioseph fabri ? Et iterum dicunt: Vah! qui destruit templum Dei, et in triduo reaedificat illud ; et caetera quae insanis quidem mentibus videbantur opprobria, sed ipsa fuerunt quae nobis probata sunt conferre medicinam. Moverunt autem capita, ad consuetudinem pertinet nimis irascentium; nam quoties furore succendimur, turbulenta commotione capitis comminamur.