monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1 > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 108, 28
Sicut umbra cum declinat, ablatus sum, et excussus sum sicut locusta. Hic facilitatem persecutionis ostendit: quia tanta celeritate de medio discipulorum raptus est a turba Iudaeorum, quanta solet velocitate umbra noctis solis lumine veniente discedere. Excussus est autem sicut locusta, dum persecutionibus crebris loca videbatur mutare diversa; scilicet quando de Nazareth venit ad Capharnaum, de Capharnaum in Bethsaida, de Bethsaida in Ierusalem, quae loca prospiciendo magis peccatoribus circumibat, ne scelus suum populus persecutor impleret. Locusta enim manus apprehendentis evitans, quibusdam saltibus evolat: cui se et propter parvitatem comparat, et propter celeritatem discessionis associat; quod humilitati non potest videri indecorum, qui se etiam vermibus comparavit dicendo: Ego sum vermis et non homo .