monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 108, 25
Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam. Hunc versum contra omnes quidem perfidos debemus accipere; sed tamen specialiter duas haereses videtur impetere. Apud Deum Patrem detrahunt Ariani, quando et Filium minorem esse testantur, et impudenter inferiorem dicunt, quem Creatorem omnium communiter confitentur. Apollinaristae quoque loquuntur mala adversus animam Domini, cum dicunt deitatem eius solam carnem hominis sumpsisse, non animam; nec tot exemplis perfidia ipsorum superata discedit. Quapropter non solum contra istos, sed contra omnes haereticos superius dicta bene intelliguntur, qui portionem in regno Domini non habebunt.