monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 108, 23
Et induit se maledictionem sicut vestimentum, et intravit sicut aqua in interiora eius, et sicut oleum in ossibus eius. Subtiliter intuendum est quemadmodum peccati ipsius qualitas quibusdam dictionibus indicetur. Primo induit se praedictus populus maledictionem sicut vestimentum, quando instigante diabolo consensum praebuit, ut Dominum Pontio Pilato tradere maluisset. Ibi enim quodam onere vestis indutus est, ubi tali voluntate noscitu: involutus. Secundo intravit maledictio in interiora eius sicut aqua, quando deliberavit facere quod ei fuerat iniquissima inspiratione suggestum. Aqua enim quando visceribus vitiosis recipitur, semper ingreditur ad nocendum. Tertio influxit iniquitas sicut oleum in ossibus eius, quando effectum rei inaudita perversitate complevit; ut iam non interiora carnis, sed etiam ipsa ossa penetrasse videretur. Dicendo enim oleum significat delectationem facinoris, quod sic corpus nostrum molliter ingreditur, ut nos quadam iucunditate permulceat. Quod constat malis mentibus accidere, quando in scelere suo aliqua delectatione gloriantur.