monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 108, 20
Pro eo quod non est recordatus facere misericordiam. Dicit iustissimae ultionis causam: quoniam pietatem non potest invenire qui eam aliis contempsit impendere, sicut scriptum est: Beati misericordes, quoniam ipsis miserebitur Deus . Sed quamvis ad singularem numerum reversus sit, adhuc tamen intelligere debemus populum Iudaeorum, qui misericordiam non fecit apostolis vel fidelibus Christi, quando eos post passionem Domini iniqua persecutione vexavit: quia istud de Iuda non potest intelligi, quando ante crucifixionem Domini de hac luce transivit; et affligere non potuit fideles eius, quia tempus non habuit eos persequendi.