monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 108, 18
In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini, et peccatum matris eius non deleatur. Per tropologiam dicitur, In memoriam Domini peccata redire maiorum; ut et novis delictis nefarius Iudas et parentum erroribus torqueatur. Priscorum enim peccatis (sicut saepe diximus) ita quis reus est, quando eorum sceleribus sequacissimus invenitur. In conspectu Domini, id est in disceptatione iudicii: quoniam dum peccata Dominus respicit, auctores eorum sine dubitatione percellit. Inde et propheta clamat: Averte faciem tuam a peccatis meis . Peccatum vero matris eius, est Synagogae nota protervitas, ut et prophetas occideret, nec ab ipsis daemonum sacrificiis abstineret. Sacrilegi enim Iudae traditoris illam partem dicit esse genitricem, non quae viros sanctos protulit, sed quae innocentium sanguinem fudit.