monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 108, 17
Fiant nati eius in interitum; in generatione una deleatur nomen eius. Eosdem natos dicit, quos superius pupillos ait; et quoniam solent aliqui peccatorum genus propagare longinquum, ipsam quoque spem illis posteritatis abscidit, ne quo se bono mentes pessimae consolentur. Sive magis una generatio illa dicenda est, quando nascimur in peccatis. Et ideo petit ut ad secundam, id est regenerationem non perveniant (qui tamen in praedestinatione repulsi sunt), ut in prima peccatorum suorum faece dispereant, nec secundae nativitatis beneficio laqueum mortis evadant. Sed haec et his similia de illis dicuntur qui in Domini iudicatione damnandi sunt.