monumenta.ch > Hieronymus > bnf17226.186 > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 108, 12
Fiant dies eius pauci, et episcopatum eius accipiat alter. Sic dicit paucos dies Iudae fieri debere, quasi longa aetas eius per crudelissimum peccatum imminuta esse videatur, sicut et alibi dixit: Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos . Sed hoc fieri merito videtur, cum iuniores senioribus comparantur. Nam cum alii centenis annis vivant, dimidiata illorum aetas conspicitur, qui nec quinquaginta vixerunt. Sic et Iudae apostolatus pauci dies facti sunt, quando alii post ipsum apostoli custodita Domini voluntate manserunt. Et ne numerus ille sacratissimus apostolorum Iuda mortuo rumperetur, iam tunc praedictus est in eius loco alter fieri, ut duodenarius calculus custodita integritate constaret. Episcopatus autem summus in Ecclesia gradus est. Episcopus dictus superinspector, eo quod Domini gregem, ipsius gratia suffragante, quasi pastor cautissimus alta sede custodiat, sicut Ezechiel propheta dicit: Speculatorem te posui domus Israel . Et nota quia in Veteri Testamento hic primum hoc nomen positum est. Cuius rei virtutem Apostolus evidenter insinuat, dicens: Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat, , etc. Quapropter nomen istud non tam honoris est quam laboris. Nam qui alios speculandos suscepit, se iugi debet excubatione conspicere, ut non illi contingat quod dicit Apostolus: Ne aliis praedicans, ipse reprobus efficiar . Illudque meminisse nos convenit in Actibus apostolorum evidentissime declaratum, hunc versum de Iuda esse conscriptum; ait enim Petrus: Viri fratres, oportet implere Scripturam, quam praedixit Spiritus sanctus per os David de Iuda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Iesum . Et paulo post sequitur, Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat habitatio eius deserta, et non sit qui habitet in ea; et episcopatum eius accipiat alter; ut nulli dubium sit de ipso hoc omnimodis sentiendum. Sic istum psalmum de passione Domini, et evangelicis verbis, et Petri apostoli attestatione cognoscimus esse prophetatum. In hoc autem versu figura est intelligenda hypexaeresis, quae Latine dicitur exceptio: quoniam Iudas ab honore episcopatus, id est apostolatus excipitur.