monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 108, 11
Cum iudicatur exeat condemnatus, et oratio eius fiat in peccatum. Hoc dicitur de futuro iudicio, quando peccatores iustissima pronuntiatione damnabuntur, ut est illud Evangelii: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius . Et considera quod dixit, exeat, scilicet de congregatione iustorum, unde omnis qui egreditur impiorum partibus aggregatur. Oratio vero eius, quam inter alios apostolos susceperat peragendam, in gravissimum illi peccatum probatur esse conversa, quando ibi continetur: Et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris . Sed quid ille debentibus dimitteret, qui beneficiorum omnium tradebat auctorem? Merito ergo in peccatum illi conversa est sancta oratio, qui detestabili peccavit exemplo.